Sunday, April 08, 2007

Happy Easter!



VICTIMAE Paschali laudes immolent Christiani.
Agnus redemit oves:
Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.


Mors et vita duello
conflixere mirando:dux vitae mortuus,
regnat vivus.


Dic nobis Maria,
Quid vidisti in via?

Sepulcrum Christi viventis,
et gloriam vidi resurgentis:


Angelicos testes,
sudarium et vestes.

Surrexit Christus spes mea:
praecedet suos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexisse
a mortuis vere:

Tu nobis, victor Rex miserere.

Amen. Alleluia.

2 comments:

Billiam said...

Happy Easter Dad! I'd say it in Latin, but, I was never taught. They didn't do that at Catholic Schools in western Wis. when I was a kid.

Tito said...

Happy Easter!